2497. Ii inspecti ab angelis, tunc apparebat quales essent, et per quos[nam] serpentes repraesentantur: apparebat serpens repens ad dextrum femur, seu crus, sursum; sic non versi in serpentes, sed reliquum apparebat instar hominis, quare non mutati sunt in serpentes, ex causa, quia solum ab angelis exterioribus apud interiores inspecti sunt, aliter si ab angelis interioribus, tunc apparerent serpentes continui, sua forma, qua genus doli repraesentatur; nunc quia apparentia eorum est quasi hominis seu probi in externis, et amantur, nec prorsus hominem destruunt, quia iis non talis audacia, ideo apparebat humanum, sicut in loquela eorum etiam infantile.