Spiritual Experiences (Odhner) n. 179

Previous Number Next Number See English 

179. De Fine Mundi

Tam facile est Jehovae Deo perdere universum genus humanum, et omne vivum in terra, et quidem momento, et quidem per ignem seu infernales dolores sunt enim mali spiritus, qui proxime ambiunt hominem naturalem, et vitam ejus excitant, quibus utprimum datur potentia agendi, illico cruciatur homo, igne quodam spirituali, et moritur, momento etiam perit, quum Deus Messias ex misericordia non continet omnia et singula in ordine; quae tam vera esse, tam certo confirmare possum, ut maxime id contestari liceat, nam id quam saepissime observavi, et quidem per tam vivam experientiam, ut nusquam aliquid, ne quidem minimum dubium, dari queat, hic est "Terror," tum "ignis," quo periturus est orbis [cf Es. XXXIII: 14-18] {1}, si non resipiscat, tum quoque quod "tumultuatura maria," "Sol et Luna amittent sua lumina" etc. 1747, d. 27 Aug. st. v. @1 vide etiam 189$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church