Spiritual Experiences (Odhner) n. 1680

Previous Number Next Number See English 

1680. Lumen in rotunda parte erat, sicut flamma viva, satis alte surgens, instruebant, quod ignis non esset ardens, sed modo lucens, quodque talia ligna apud eos sint, quae secta et in focum ibi disposita, flammae lucidioris instar diffundunt, erat tam lucida, et similis coloris, sicut nostrae flammae, sic ut opinatus sim fuisse flammam ardentem, inde totum conclave lucet; ligna bina mihi repraesentata sunt, quibus {1} talis lux inerat, apparebant sicut inesset iis ignis prunosus, seu mere igneum intus, quod pellucebat, talia {2} secantur et ponuntur in foco, inde in lumine sunt. @1 ms. sunt; quibus$ @2 ms. tales$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church