Spiritual Experiences (Odhner) n. 1679

Previous Number Next Number See English 

1679. Porro cum iis loquutus sum de prole eorum, dicebantque quod summum 3 aut quatuor liberos habeant, quodque cujusvis domus separata sit ab altera, suntque contenti vivere in parvis cameris, quarum una mihi repraesentata est, quae erat admodum architectonica, ubi in rotundo loco erat focus, ex quo lumen toti conclavi, ubi erat mensa; ad latera sunt eorum lecti, estque modo unus lectus, continuus et longus, sicut paries, et ibi jacent unus post alterum, tegumentum erat, coloris orantii {1} {a} obscurioris. @1 ms. oranii$ @a = aurantii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church