164. De statu spirituum cum hominibus communi
Aliquoties pensitavi, qualis status spirituum esset cum homine, cum vitam communem vivit, nam et ego aliquoties dubitavi, quod circa hominem spiritus et angeli essent sicut apud me, ex sola causa, quod non perciperentur, inductus etiam ex ea causa communi, quod non viderentur; et quidem observavi, quod alioquin status eorum sibi relictorum, ut dum dormit homo, esset varie repraesentativus, sed in vigilia hominis, quod alius esset, sed tamen plane differret a statu eorum apud me, de quo alias [207]; nempe quod loquente et agente homine mecum instrumentales causae essent, sic ut nesciverint, quid tunc audiverint vel viderint, sicut fassi sunt; illico post commercium loquelae, cum a me reflecteretur in spiritum, tunc quasi ad se redibant, et percipiebant, quod vitae per se essent, separati et separabiles ab homine.