Spiritual Experiences (Odhner) n. 155

Previous Number Next Number See English 

155. De Loquela et intellectu rerum, apud Angelos

Cum spiritibus circum me loquutus sum de loquela angelorum, et intellectu rerum, quae spiritus summopere scire cupiebant; ab experientia edoctus dicebam, quod loquela angelorum nobis non perceptibilis esse possit, quia {1} innumerabilia continet quasi simul, quae successive et per plures ambages prolixe explicanda essent, et quod nobis non aliter repraesentata sit, quam per formas fere incomprehensibiles, varie secundum naturam formarum intimiorum, congyratas et circumgyratas, quas describere non possum; de quibus, mihi ostensis, alibi [[191a-92a], 86]; interea forma datur loquelae seu loquentium perplurium simul, quae dum in inferiorem orbem cadit, non apparet similis, sed plane diversa quandoque, utplurimum in repraesentationes tales, quales sunt prophetarum, quae sic continent in suis intimioribus {2} coelestia, et sic arcana: intellectus angelorum datur reciprocus, nempe a talibus repraesentationibus, quae dum sistuntur ideis nostris, transferuntur in coelestia, quae ab angelis intelliguntur, sic utique paradisus terrestris transire potest in coelestem; quod angeli a solis rebus naturalibus rite connexis intellexerint seriem rerum sublimiorum et coelestium, etiam mihi ostensum; quod tamen nusquam existere potest penes angelos, nisi ex misericordia Dei Messiae. 1747, d. 21 Aug. st. v. Circumgyrationes tales quandoque ad vivum super me, per Divinam Dei Messiae misericordiam, sentire potui; exinde concludere potui, quod myriades talium intimiorum potuerunt unam ideam materialem ita dictam concinnare, in qua tam innumerabilia continentur, ut homo nusquam id credere, minus comprehendere possit; similiter in unaquavis idea intimiore, sed indefinite perfectius. Haec forma,proinde influxus a Deo Messia per angelos, et ab his per spiritus in mentes humanas perturbatur, quando contrario ordine degit homo, cumprimis quando homo per scientifica excitata ab amore sui et mundi, et sic a cupiditatibus, inferre se velit in mysteria fidei, inde confusio seu perturbatio qualis Babyloniorum, turrim aedificantium, quum labia eorum confusa sunt [Gen. XI: 4-9]; inde praedicatur absentia Dei Messiae ab homine, tametsi omnia usque ita disponuntur, ut in speciem alicujus formae coelestis, quod indefinitis modis fieri potest, redigatur; nam utcunque abstrusum, intricatum, varium, existit in sphaera inferiori seu mundi, usque in ordinem coelestem a Deo Messia redigi potest, aliter periret homo, nec posset {3} quicquam intelligere, inde influxus usque spiritualis, ut ratiocinari queat; aperiri dicitur janua a Paradiso coelesti in terrestrem, quando a superiori agitur, hoc est, secundum ordinem, quod etiam est, faciem advertere. De confusione Babylonica, et Paradisi coelestis aperitione.{a} @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @2 sic J.F.I. Tafel ms. intimiori$ @3 ms. potest$ @a = apertione (forma antiqua)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church