154. De malis spiritibus, quod recubare et compascere queant cum iis qui sunt fideles, secundum Es. XI: 4, 5, 6, 7
Hodie quoque mihi per vivam experientiam demonstratum est, quomodo mali imo pessimi turbae diaboli potuerint adesse, et summo studio uti, ut destruant ea quae sunt fidei, sed licet summopere laboraverint, usque sine omni vi et potentia, sic ut recubare simul et compasci, mihi vive ostensum sit, compascebantur etiam, nam sic ea etiam audiebant, quae erant fidei. 1747, 19 Aug. st. v. Significatur Es. XI: 4, 5, 6, 7, quomodo mala in homine possunt esse, et non tamen nocere ei, sic quod nihil tunc a malis patratis timeat homo, quum in Manu Dei Messiae vivit. Similiter in Ecclesia; tum etiam in Regno Coelesti, hodie, et postea, quum mali spiritus discent; sed haec arcana sunt, prudenter dicenda.