Spiritual Experiences (Odhner) n. 1462

Previous Number Next Number See English 

1462. Haec significare videntur, quod docti, qui exteriores homines sunt, nec nisi quam exteriora capiunt {1} et docent, sicque premunt literas, explicantque secundum suum animum, nunc exteriora nunc interiora sumendo, et sic torquendo, ita utroque sensu usi, ut declinent ad suas opiniones-tales {2} hic intelligi videntur, qui persequuntur interiorem et intimiorem sensum Verbi, cumprimis qui docti {3} prae aliis {4} se putant esse, aliosque prae se contemnunt, et fastuosi simul sunt, cupiuntque quae corporis et mundi sunt, quod tales persecuti eum [1460], qui interiorem sensum repraesentat, significari videtur; num tale quid redundabit in doctrinam, nondum scio, ad minimum quod indocti id non faciant. 1748, 16, 17 Martius. @1 nisi legeris cupiunt$ @2 ms. opiniones, tales$ @3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @4 ms. alii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church