Spiritual Experiences (Odhner) n. 1426

Previous Number Next Number See English 

1426. Cumque spiritus quidam {1} qui dextre cum iis loqui potuit, loqueretur cum iis, quia non potui tam celeriter, ego iis repraesentare res, quia in corpore, tunc dicebant quidem, quod hoc bene, sed usque judicabant illico, quod hoc nimis eleganter, hoc nimis scite, et sic, sic ut non approbarent esse ex eorum mente, quod etiam proprium est sensus interni, nam sensus internus suam perceptionem habet, et illico ex se et sua indole judicant; ex perceptione istius sensus quoque concludi potuit, quod sensus internos in maximo corpore, constituerent. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church