Spiritual Experiences (Odhner) n. 1425

Previous Number Next Number See English 

1425. Cumque repraesentarem iis tellures, quia dicere non poterant ex qua tellure, se scire ajunt, quod plures tellures sint, et alia quae ad tellurum incolas pertinent, quia cognitionibus delectantur, cumque repraesentarem modo spirituali planetas qui vocantur Mercurius, et Venus, ducebant visionem ad planetam Veneris, sed percipere potui, quod vellent celare, et sic quod essent ex planeta proxima soli, ubi tales sunt, et cognitionibus ita delectantur, quod mihi quoque dabatur percipere ex proximitate ad solem: nempe quod tales sint, qui communiter, sensus internos constituunt, et sic ea quae sunt sensuum internorum, quae sunt cognitiones.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church