1422. Cumque quaererem ex qua tellure, quia animadversum quod non ex nostra, id non volebant dicere, nec quod corpore induti fuerint, nam non cogitare volebant, se fuisse in terra quadam, nec corpore indutos {1}, quia id eorum principiis adversatur, ut quicquam cogitent, minus loquantur, de corporeis, et terrestribus; cumque repraesentarem iis, prata, sata, sylvas, flumina, tunc statim vertebant ea in paene contraria, sicut prata obscurabant, et implebant quasi serpentibus, aquas quoque denigrabant, sic ut claram undam spectare me, non vellent, cumque cogitarem cur ita esset, quod aquae eorum tales essent, tam nigrae, audivi quod ideo esset quia secundum eorum instituta, seu leges, non licet iis cogitare de similibus, sed solum de realibus, sic ut cognitiones rerum, quae fiunt in coelo, acciperent, non quae sunt in terris. @1 ms. induti$