Spiritual Experiences (Odhner) n. 1406

Previous Number Next Number See English 

1406. Quamdiu aliquis putat, homo, quod semet ducat, quodque ex se intelligat, non potest habere illam perceptionem et persuasionem, et tamdiu perceptiones et persuasiones istas putant fabulas esse; et forte praejudicant de illis, sicut de enthusiastis, nam quod non scire possunt, non dari, putant. Usque tamen ii qui fuerunt in vita doctores, in altera vita, nec id potuerunt credere, at tandem idem intellectualiter modo nunc credunt, quod iis demonstratum est experientia, quae dari potest animabus in altera vita, sed an ita hominibus in corpore, adhuc non scio. 1748, 15 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church