1405. De persuasione et perceptione spirituali
Sicut ii, qui a Domino ducuntur, percipiunt quid agendum, et quidem modo aliis non intelligibili; ita quoque, quod sciendum, persuadentur, etiam spirituali modo, etiam aliis non intelligibili, quare si verosimillima obveniunt, sic ut vix quicquam sit contradicens, sed omnia affirmantia, usque tamen non persuadentur, priusquam persuasio spiritualis adest, quae est fidei. 1748, 15 Martius.