1390. Quod repraesentationes in altera vita, actuales sint in mundo
Repraesentationes in altera vita, sicut poenae miserabilium, quidem apparent phantasiae, sed usque sunt actuales, quia ii qui patiuntur poenas, sensu gaudent, sentiunt eas, et cruciantur, prorsus sicut in corpore forent, et corpore eas sustinerent, quod multis constat.