Spiritual Experiences (Odhner) n. 1389

Previous Number Next Number See English 

1389. Quod idem spiritus continuo me contemserit, sed usque a me discedere nequeat

Utcunque laboratum est cum spiritu isto, usque tamen iis se immiscere cupit, quae scripsi, sic ut ab eo desistere non potuerit, utcunque me corde suo contemnat, nam si modo ab eo proficiscuntur, quae scribuntur, id cupit; nunc redux super caput meum est, dicitque quod mansurus usque mecum, et quod ita recturus, sicut sibi convenit: significant, quod tales existent, qui quidem scripta lecturi sint, sed qui usque in opinionibus suis {1} mansuri, et interpretaturi secundum suas phantasias, a quibus, quia naturales, desistere non volunt; tametsi videant veritates. 1748, 15 Martius. @1 ms. suae ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church