1382. Ad sinistrum longius a loco isto, ad sinistram ripam, apparent magni pisces, balaenae dicti, monstrosi, qui deglutiunt hominem; et faucibus suis lacerant, tentant inglutire, et evomunt. {1} @1 ms. forte evomunt$
1382a. Remotissime, seu in ripa opposita, apparent facies deformissimae, cumprimis anuum, quae tam monstrosae sunt, ut non describi possint, tales mihi prius ostensae sunt, quae ita deformes, ut nihil deformius; quae ibi discurrunt, insaniae dicendae.