1340. Cum itaque universum coelum referat Hominem, sicut prius ostensum [488, 499], ita coeli ordine vitas seu animas, coelum spirituum autem corpus, quod similiter se habere debet ac corpus hominis {1}, nempe quod erit servum, et sic recipiant bona per coelos a Domino, Qui Solus est Vita. Ac spirituum coelum quod tale est, hoc fruitur bonis coelorum; tum quoque coeli tunc non aliter credunt, ac quod spiritus sint eorum corpus, sicut piritus putant, quod corpus humanum sit eorum. Hoc dictum est coelitus, angelis et spiritibus. 1748, 14 Martius. Sed sunt plures, cumprimis spiritus, qui non volunt servi esse, sed sui domini, non illa {2} capere volunt, seu non potuerunt. @1 ms. homiinis$
@2 incertum in ms. quia macula obscuratum$