1339. Ut sit aliquid perfectum, etiam corporis speciem induet
Cum animabus de fructibus fidei, seu operibus charitatis loquutus, et quidem quod opera charitatis referant speciem corporis, cujus anima est fides; et quod nihil in universo perfectum sit, nisi sit quoque species corporis respective, et quod nihil in hominis vita sit, quod non homini simile sit, in universo coelo similiter, ibi spirituum coelum refert corpus, similiter omnis spiritus; et sic in caeteris, 1748, 14 Martius; tum {1} quod corpus in se spectatum nihil sit respective ad animam, nisi obediens quid et servum, et quod corpus sic obediens et servum, contineat priora, et sit quasi anima. @1 ms. Martius. tum$