1249. Quidam quoque fastuosi, dum apparent, animum suum mihi manifestant illico, apparent, nempe ex animo eorum, sicut magni, et caeteri omnes respectu eorum, sicut parvi et quasi nihili, sic contemtibiles, sed quum is id putaret, quod omnes nihili essent respectu ejus, tunc missus est, spirituali repraesentatione, inter contemtos, et sic visus sibi parvus, et alii majores, quod summopere indignatus, sed usque exinde reflectere potuit, qualis esset; et sic iterum inter infernales remissus. 1748, 9 Martius.