Spiritual Experiences (Odhner) n. 1248

Previous Number Next Number See English 

1248. Iis quoque dictum, si in alias societates venirent, nunc illico cognoscerentur, et sic ab iis sicut spumae, ejicerentur, nam post {1} primam vitae post mortem periodum, de qua prius [1092-1109], dein postquam toties rejecti sunt a societatibus aliorum, tunc trahunt quasi notam, sicut Cainus [Gen. IV: 15], quod ubicunque veniunt, cognoscantur, non solum ex dolis et fastu, sed etiam ex aliis signis, sicut ii, quod facies eorum non appareat amplius humana, sed sicut calcareum griseum, prorsus sicut nihil vitae haberent, sed forent sicut statuae: alii aliter; tametsi sibi non ita apparent, sed sicut homines, usque aliis, ita, cum varietate secundum eorum animos; praeter alia indicia, quae successive contrahunt, sicut dum puniuntur. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. postquam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church