1240. Sunt qui has provincias constituunt, et apparent supra medium caput directe feree ad mediam distantiam, qui {1} tales sunt, quod scrupulos quasi conscientiae movent, et insinuant homini, in rebus, in quibus aliquid dubii offenditur, quod putant esse debitum, et sic peccatum, in permultis, et sic gravant conscientiam, in iis, in quibus non gravandi sunt, quorum similes plures sunt in mundo, et vocantur conscientiosi, nam quid vera conscientia, non ita sciunt, sed in omni, quod obvenit, ponunt conscientiam, sicut exempli causa, si quis in exteras regiones proficiscitur, et opes suas impendit rebus magni pretii, tunc gravare possunt conscientiam et solo isto scrupulo, quod patria sic opibus ejus privetur, quae tamen ibi remanere debent; sic in perplurimis aliis, nam posito tali scrupulo ut thesi, nunquam desunt confirrantia et sic gravantia, quasi conscientiam, cum vera conscientia sit, ratiociniis istis opposita, quod si non impenderet, gravatur omnino conscientia, sicut omnes, si nossent, confiterentur; similiter, si in dubium conscientiae vocetur, quod opes sic impendat rebus maximae utilitatis, et tamen sic priventur haeredes iis, quibus {a} secundum legem, ut apparet, devinctus erit; praeter innumera similia; qui tales in vita sunt, ii in altera vita provinciam istam constituunt, et continue, dum adsunt, conscientiam similium gravant, et quidem usque ad dolorem; et quia expendunt modo affirmantia sui scrupuli {2}, nihili aestimant utilitates summas, quod eae praeponderent. @1 ms. distantiam; qui$ @2 ms. scrupili$ @a intelligendum iis haeredes, quibus$