1239. De examinatoribus interioribus, seu de judicio interiori
Sunt qui judicium constituunt interius-sicut {1} ii qui constituunt provinciam renum et ureterum, judicium exterius-ii {2} qui interius, constituunt provinciam istius partis cerebri, ubi ejus sunt excretiones, quae in cerebro plures sunt, nempe intra piam meningem inter volumina, tum inter fibras, [eae] quae exprimuntur in processus mammillares, tum versus laminam cribrosam, et excernuntur in vivis per foramina inter meninges, et inter fasciculos fibrarum, in mortuis ea clausa sunt, quare nec succedunt: sunt quoque excretiones quae derivantur in ventriculos magnos, ubi pituitosa, cum spirituosis. @1 ms. interius, sicut$ @2 ms. exterius, ii$