Spiritual Experiences (Odhner) n. 1219

Previous Number Next Number See English 

1219. Quod animarum cogitationes et facta similiter detegi queant ac Hominum

Examinarunt animas, sed ita ut non rescirem quid cogitarunt, et quid fecerunt in vita, sed dictum mihi est ab angelis per spiritus, quod animae hominum aeque possint explorari, quid in vita cogitaverint et fecerint, ac homines {1}, de quibus passim, nam similis paene ratio est, sed quod ita non liceat, ex causa est, quia tunc inter spiritus, qui tam judicare quam punire cupiunt, absque respectu, et sic absque judicio, quare non permittitur. 1748, 7 Martius. @1 ms. hominum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church