Spiritual Experiences (Odhner) n. 1218

Previous Number Next Number See English 

1218. Quod per vastationes solum potentia obtineatur

Cum spiritibus loquutus sum, qui in vastatione erant, et desperabant, quia non credere voluerant, quae dicebantur, de eo, quod per vastationes solum potentia obtineatur, ut esse possint angeli, et antequam tantum potentiae dono obtinuerint a Domino, ut duci quirent sicut angeli, non admitti possint, et quod potentiae impletio erit, ante admissionem, ideo vastatio, tum postquam angeli facti, ex eo, quod perplura adhuc naturalia spurca sunt, quae rebellant, et quasi fermentant, in consortiis, dum solvuntur, ideo emittuntur, et rursus admittuntur; et quod nusquam ita impleri queat potentia, quin {1} jugiter solvenda sunt, et sic meliorescet: quare nihil praeter facultates sunt, quae a Domino, donantur spiritibus {2}, ut queant duci in vero et bono, quae superadditae sunt, et sic dum aequilibrium faciunt, tunc, cum in vero et bono ducuntur a Domino, videntur sibi boni, et quod mala et falsa, sint deleta, quod tamen ita se non habet. 1748, 7 Martius. @1 J.F.I. Tafel quia$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church