Spiritual Experiences (Odhner) n. 1210

Previous Number Next Number See English 

1210. Tales, de quibus dictum, in altera vita, socios, quoscunque offendunt, absque conscientia necare volunt, tenere sibi videntur securem seu malleum habere in manu, et alium spiritum supinatum coram iis, percutere, usque non ad sanguinis effusionem, quia timidi sunt mortis sui {1}, sed usque absque conscientia crudeliter percutiunt subjacentem sibi supinatum, nec possunt instrumentum istud e manu sua projicere, quod volunt, ne videantur tales, sed usque jugiter ita facere tenentur, ut eorum ferocia animi, coram spiritibus et angelis appareat. @1 incertum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church