1209. Dum autem examinantur tales ab angelis per spiritus, tunc auditur in singulis vocibus, si tales sint, ut dum describitur eorum vita, tunc si tales sint, ex singula voce, percipitur clare, num ita sit, dum enim sermo fluit facile, tunc consentiens est cum actis eorum vitae, dum aliquid non fluens, tunc illico aliquid discrepat, ideo ex iis constare satis potest, quales sunt, praeter quod angeli, ex Domino scire ad amussim, possint, quales sint, hoc judicium est alterum [vide 1206], nempe interiorum hominis, sed modo vitae ejus moralis, non autem spiritualis.