Spiritual Experiences (Odhner) n. 1203

Previous Number Next Number See English 

1203. Hoc quia damnabile est, separantur tamdiu a coelis, et dum ad vitae finem in cupidine solius veneris, non amoris vere {1} conjugialis, vivunt, et sic moriuntur, ii post vitam graviter puniuntur, sunt enim spiritus, qui loquuntur modo quadrupede quasi pulsatorio, sed citius et volubilius reliquis, venientes ad provincias organorum generationis in homine, tum in spiritu, indagantes num tales sunt, cumque tales sunt, a provincia ista cum spiritu, seu anima delabuntur, media profunditate, paulum a media linea antrorsum, ex opposito, coeli intimi; mecum loquuti, ibi supinantur, ut caput oblique deorsum, in linteis, et pectora eorum quasi aperiuntur, et crudeliter tractantur, sed supplicium non vidi, hoc solum, quod dein invertantur, capite deorsum, et exteriora seu corporea eorum extrahantur, sic ut longa serie sursum tracta appareant, interiora tamen sursum ducuntur, nempe spirituale eorum, et sic [exuuntur] {2} cupiditate ista prophana venerem solum exercendi libidinis solius causa, absque aliquo desiderio prolis; ita namque necantur ab iis spiritibus, nam loquuti sunt, quod eos necare cupiant, talis est spirituum eorum animus, ut necent tales, quare supinant, et quasi cultris discindunt, putant quoque animae, quod necentur, sed sic exuuntur ea cupidine. 1748, 7 Martius. @1 in ms. veri in vere emendatum$ @2 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church