7. His exauditis angeli dicunt, `Beneventote; manifestabimus vobis novum, quod non scivistis vel nec credidistis prius, videlicet hoc, quod omnis homo vivat homo post mortem in corpore prorsus sicut vixit prius.' Ad haec novitii spiritus regerunt, `Hoc non dabile est; unde ei corpus? jacetne illud cum omnibus ejus mortuum in sepulchro?' Ad haec, angeli hilariter respondent, `Demonstrabimus illud ad oculum'; et dicunt, `Estisne vos in perfecta forma homines? intuemini vos, et palpate vos; et tamen obivistis e mundo naturali; quod hoc non sciveritis hic prius quam nunc, est quia proximus status vitae post mortem est prorsus similis ultimo statui vitae ante mortem.' His auditis novi hospites obstupescunt, et ex gaudio cordis exclamant, `Gratiae sint Deo quod vivamus, et quod mors non exstirpaverit nos.' Saepius audivi novitios hoc modo de posthuma sua vita instructos esse, et ex sua resurrectione exhilaratos.