Five Mem. Relations (Chadwick) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Divinus Amor proxime procedens ab Ipso {1}, et circumambiens illum apparet ut sol, quare per lucem et calorem, quae procedunt inde, est Ipsi omnipraesentia, omniscientia, et omnipotentia a fine ad fines utriusque mundi; at sol ex quo natura exstiterat est purus ignis, in cujus luce et calore nihil sapientiae et amoris est, proinde nihil vitae, sed usque inservit vitae, hoc est, sapientiae et amori pro incinctu et amictu, ut formae vitarum illarum consistant, ac illis quasi tempora et spatia sint, sed usque illis non illa duo sunt, verum amor et sapientia modo afficiunt illos qui in temporibus et spatiis sunt, quod fit secundum receptionem, ac receptio secundum affectionem sapiendi, et secundum vitam sapientiae conformem.' Novitii his auditis exultabant gaudio, et dicebant, `Percipimus cor nostrum exultare gaudio quo nusquam prius.' Respondebant angeli, `Hoc vobis est ex coelesti et spirituali amore et ejus jucundo procedente ex nostro sole.' @1 Ipso J(c) T; ipso J$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church