Prophets and Psalms (Schreck) n. 57

Previous Number Next Number See English 

57. [P. P. ESAJAS] CAPUT LVII. 1,2 2-3 Quod non amplius verum et bonum et vita in illis, 3 3 quia falsificaverunt et adulteraverunt illa, 4 3 loquentes contra Divinum 5 3 qui amant falsa quaecunque, et vera quaecunque deperdunt, 6 3 et colunt illa quae ex propria intelligentia, 7 3 et extollunt doctrinam inde usque ad cultum, 8 3 et vulgarunt coram omnibus, et extenderunt ad falsa omnis generis, 9 3 et vocant caelestia bona et vera, et adorant illa omni submissione:

10 3-4 quod non retraxerint, quia ex propria intelligentia. 11,12 3-4 Hoc quia non consuluerunt Dominum qui doceret. 13,14 3-11 Quod falsa illos perdent: aliter qui amant Dominum ut vera doceat et falsa removeat. 15 11 Quod Dominus id faciat cum humilibus corde. 16,17 3 Quod non possit id facere illis qui ex proprio sapiunt, 18(,19) 11 sed illis qui dolent super id;

20,21 3 non cum illis qui ex naturali non producunt (nisi) mala et falsa, a quibus nusquam removentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church