48. [P. P. ESAJAS] CAPUT XLVIII. Versus Res 2 EXHORTATIO AD ECCLESIAM ADULTERANTEM BONA ET PROPHANANTEM VERA VERBI, UT DESISTANT. 1, 2 2 Quod illis datum sit ut sint Ecclesia, utque agnoscant Dominum, sed frustra. 3, 4 2 Quod aversi sint, quod indicatum illis sit, 5 2 ne forte credant quod illi ipsi sint aliis superiores, 6, 7 2 et quod non noverint, 8 2 cum tamen ab initio tales fuerint. 9-11 2 Quod non adhuc perdendi sint, propter suas causas, et quod adhuc tempus prolongabitur. 12, 13 10-16 Sciant quod Ipse Deus caeli et terrae sit. 14-17 1 Quod sit Dominus, qui inter adulterantes et prophanantes Verbum venturus sit, et id illis dicturus:
18, 19 2 si Ipsi obedivissent, quod illis fuissent bona et vera Ecclesiae in omni copia:
20, 21 2 si relinquerent adulterationes et falsificationes Verbi, et fastum dominandi, forent ii, omni Ecclesiae. 22 2 Sed quod non apud illos sit Ecclesia, quia aversi sunt.