45. [P. P. ESAJAS] CAPUT XLV. DE DOMINO QUOAD DIVINUM HUMANUM QUI "KORESHUS." 1,2 8 Quod Ipsi ex Divino Suo sit omnipotentia contra omnia inferni. 3 8-10 Quod Ipsi Divina Sapientia, 4 8-10 per Divinum Suum usque ad ultima. 5, 6 10 Quod non alius sit quam Jehovah: ut hoc sciant omnes. 7 10 Quod ab Ipso omnia. 8 17 Recipiant Ipsum ut salventur. 9-11 10 Quod non dubitandum quia ita sit, et cur ita est, 12 10 quia Ipse Deus caeli est, 13 17 ac ita salvaturus homines, quia ab infernis vincti sunt. 14 11 Quod illi qui in ignorantia sunt, et naturales accessuri. 15 17 Quod occultum sit, unde sic salvatio. 16 4 Quod illi qui in falsis sunt, recedent. 17 17 Quod illi qui ab Ecclesia Ipsius salventur. 18 17 Quod ita salventur, sit quia homo ad caelum natus est. 19 17 Quod hoc praedictum sit in Verbo. 20 11-4 Quod accedant qui in bono, ac recedant qui in malo. 21, 22 11-17 Ut Ipsum recipiant quia Solus Deus, et ab Ipso Solo salus. 23-25 17 Quod in Solo Ipso omnis vita caeli, 24 4 et quod non apud illos qui contra Ipsum sunt.