Prophets and Psalms (Schreck) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. [P. P. ESAJAS] CAPUT XXX. Versus Res 1-5 2 Quod illi qui fidunt scientiae naturalis hominis, ita suae intelligentiae, quod seducant se. 6 2 De eruditis seu a se doctis:

7-10 2 quod {1}scientiae seducant illos, et quod recedant a Verbo, 11 2 et a Domino. 12-14 2 Quod sic non illis aliquod verum et sic nec bonum. 15 2 Quod fidendum sit Domino. 16, 17 2 Quod (illis) qui sibi suaeque eruditioni fidunt, prorsus non aliqua intelligentia. 18, 19 11 Quod Dominus vertat Se ad illos qui Ipsi fidunt. 20, 21 11 Quod erudientur. 22 11 Quod tunc illa quae propriae intelligentiae sunt rejicient. 23-26 11 Quod tunc illis verum in omni copia, et sapientia. 27, 28 15-3 Quando illi qui in falsis mali sunt, perituri sunt. 29, 30 11 tunc illi a Domino venturi in jucunda veri et boni. 30, 31 15 Quod judicium erit super illos qui sibi fidunt. 32, 33 15 Quod illi qui per id adulteraverunt Verbum, in infernum conjicientur.

@1 scientiae pro "scientia"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church