Conv. with Angels (Whitehead) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. Quomodo sensus literae Verbi aboletur, dum transit in coelum, et fit spiritualis. -- Quod sit exuitio, et revelatio interiorum veri. -- Experimenta, quod dum verum intus latet apud hominem, {1}aperiatur sensus literae in coelo, et vicissim quod dissipetur, et quandoque cum strepitu:

-- et si amoris mali confirmatio intus latet, quod appareant sicut scintillae ignis, et explosio. -- Quod omnia sensus literae Verbi communicent cum omnibus coelis. Quod sic Verbum sit conjunctio coeli et Ecclesiae. -- Quod haec non capi possint absque scientia correspondentiarum. @1 aperiatur A T; aperietur N$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church