3579. De spiritibus, qui ajunt se nihil esse, et tamen volunt esse omne, seu de Antediluvianis Sunt spiritus qui profunde a tergo apparent, quorum vita est sicut lucis hyemalis, qui enitentes dicebant se nihil esse, et perceptum a loquela, quod non ex eorum animo, et dicebatur mihi ab aliis, quod dicant se esse nihil, cum tamen volunt esse omne, quare ut possent emergere, et interesse aliis, et sic eos perdere, dicunt quod nihil sint: cum dixi "amor", tunc ii non poterant admittere vocem amoris, quia crassior quam ut iis appareat esse aliquid, ita nullius amoris sunt, sed sunt hyemales. Erant antediluviani de quibus prius [3358-79] . 1748, 15 [Oct.]