Spiritual Experiences (Buss) n. 3577

Previous Number Next Number See English 

3577. Constat itaque quod nusquam usus in universo separari queat ab organicis, inde fluit [usus], quare usus ultimorum in natura, fluunt ab usibus interiorum organicorum - usus separatus ab organicis in universo creato non datur - ita necessario a Domino; at quod primum videri omnes usus ab ultimis, factum quia talis homo, ut per sensualia instruatur, sed ab externis ad interiora patet visus, per remotionem exteriorum, seu quasi per mortem eorum, dum enim remota sunt externa, patent interna, et sic adhuc interiora, remotis illis, sic ut nulla sint externa: ita per remotiones aut rejectiones in tergum interiorum, via a posteriori ad priora, datur, quae homini est familiaris. 1748, 15 Oct. 68


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church