Conv. with Angels (Chadwick) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Quod omnia influant apud hominem, sic ut homo sit modo organum recipiens. -- Quod sit organum recipiens omnia coeli quoad mentem suam, et recipiens mundi quoad corpus suum. Sicut oculus est recipiens lucis, aures recipientes soni, et reliqua corporis, ita intellectus recipiens lucis coeli seu sapientiae, et voluntas recipiens caloris coeli, ita amoris. -- Quod nihil in homine sit quam facultas recipiendi, illustretur ab organis qualis facultas est. -- Quod objecta naturalia sentiantur in organis corporis sicut in illis, similiter objecta spiritualia sicut in mente, tametsi ibi non sunt. -- Quod fallaciae sint ex illa sensatione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church