1. [COLLOQUIA CUM ANGELIS
Quod unum malum in se infinitas concupiscentias, interiores et exteriores, {1}contineat, de quibus homo nihil scit. -- Quod omnes illae removeantur a Domino, dum homo spectat ad Dominum, et malum fugit sicut a se. -- Illustratio per exempla apud hominem varia, ut de ventriculo, renibus, membris generationi dicatis. -- Quod non opus sit ut homo de illis sciat. -- Quod malum appareat homini sicut unum, et quod tamen illi insint omnes concupiscentiae, interiores et exteriores, ita successive, sed quod in malo illo insint in ordine simultaneo. Hoc etiam illustretur. -- Quod homo non purificetur per fugere malum solum propter civiles et morales causas; quia purificatur solum quoad externa, {2}non quoad interna. -- Quod sic nemo purificetur per hodiernam fidem, {3}quae ponit opera solum civilia, moralia, et politica. @1 contineat T; om A N$ @2 non quoad interna A N; non autem quoad interna N(c) T$ @3 quae ponit A; qui parit N; quae parit T$