Divine Love (Mongredien) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. [17.] VI. QUOD IN TALl FORMA SIT HOMO IN COMMUNI. Per hominem in communissimo sensu intelligitur totum genus humanum, in communi intelliguntur homines unius regni simul, in minus communi homines unius provinciae in regno, in adhuc minus communi homines unius urbis, et in particulari homines unius domus, et in singulari quisque homo. In aspectu Domini est universum genus humanum sicut unus homo, sunt quoque omnes unius regni sicut unus homo, similiter omnes unius provinciae, tum omnes unius urbis, et quoque unius domus. Non sunt ipsi homines qui ita simul apparent, sed sunt usus apud illos. Sicut homo perfectus et pulcher apparent illi simul qui usus boni sunt, qui nempe a Domino faciunt illos; hi sunt qui faciunt usus propter usus, hoc est, qui amant usus quia usus domus, urbis, provinciae, regni, aut totius orbis sunt. Illi vero qui usus faciunt non propter usus, sed propter se solum aut mundum solum, illi quoque apparent coram Domino ut unus homo, sed ut homo imperfectus et deformis. Ex his constare potest quod Dominus intueatur homines mundi, singillatim ex usu, et concretim ex usibus in hominis formam conjunctis. Per usus intelliguntur usus cujusvis functionis, qui sunt ejus officii, studii et operae; hi usus sunt ipsa bona opera in conspectu Domini. [18.] Quoniam omnes unius regni coram Domino apparent ut unus homo secundum amorem usuum, patet quod omnes Angli appareant coram Domino ut unus homo, quod omnes Hollandi, omnes Germani, omnes Sueci et Dani, tum etiam Galli, Hispani, Poloni, Russi; sed quaelibet natio secundum usus. Illi in regnis qui amant officiorum suorum usus quia usus sunt, apparent simul ut homo angelus; et illi qui amant officiorum suorum usus propter solas voluptates separatas ab usibus, apparent simul ut homo diabolus. Negotiatores in homine angelo sunt qui negotiationem amant, et opes propter illam, et simul ad Deum spectant; sed negotiatores in homine diabolo sunt qui opes amant, et negotiationem propter illas solas; apud hos est avaritia, quae est radix omnium malorum, non autem apud illos: nam amare solas opes, et non aliquem usum ex illis, seu spectare opes primo loco ac negotiationem secundo, est avarum; hi quidem utiles regno sunt, sed cum moriuntur, quando opes illorum in publicum usum negotiatorum emanant, utilitas per illas opes tunc est utilitas regno, sed non animae illorum.{1} Uno verbo, comparatio opum per negotiationem propter solas opes est negotiatio Judaica; at comparatio opum per negotiationem propter negotiationem est negotiatio Hollandica; opulentia his non damno est, sed illis. @1 (NOTA EX MARGINE SINISTRA:-)Consulit quidem reipublicae, cumulando opes ibi et ditando illam, sed non consulit animae suae.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church