4. [9.] IV. (QUOD ILLA FORMA SIT FORMA USUS IN OMNI COMPLEXU.) Quod illa forma sit forma usus in omni complexu, est quoniam forma amoris est forma usus; amoris enim subjecta sunt usus, amor enim vult bona facere, et bona non aliud sunt quam usus; et quia Divinus amor infinite transcendit, ideo ejus forma est forma usus in omni complexu. Quod Dominus sit actualiter Ipse, qui est apud angelos in caelis et apud homines in terris, inque illis cum quibus per amorem conjunctus est, tum quod sit in illis, tametsi Ipse est infinitus et increatus, at angelus ac homo creatus et finitus, non potest a naturali homine comprehendi, quamdiu ille non per illustrationem a Domino subduci potest a naturali idea de spatio, ac per id in lucem (introduci) de essentia spirituali; quae, in se spectata, est ipsum Divinum procedens, accommodatum cuivis angelo, tam angelo supremi caeli quam angelo in infimo, et quoque cuivis homini, tam sapienti quam simplici. Nam Divinum quod procedit a Domino est Divinum a primis usque ad ultima; ultima sunt quae vocantur caro et os; quod etiam illa a Domino Divina facta sint, docuit discipulos, (cum dixit) quod carnem et ossa habeat quae non spiritus (Luc. xxiv. 39); et tum per clausas fores intravit, ac invisibilis factus fuit, quod manifeste testatur quod ultima hominis in Ipso etiam Divina facta sint, et quod inde correspondentia sit cum ultimis hominis. [10.] Sed quomodo Divinum procedens, quod est ipsa et unica vita, creatis et finitis potest inesse, nunc dicetur. Illa vita non applicat se homini, nisi solum usibus in illo; ipsi usus in se spectati sunt spirituales; ac formae usus, quae sunt membra, organa et viscera, sunt naturales; sed usque illae sunt series usuum, adeo ut non detur in aliquo membro, organo et viscere, particula aut minimum particulae quod non est usus in forma. Divina vita se ipsis usibus in omni serie applicat, ac per id dat vitam cuivis formae; inde est homini vita quae vocatur ejus anima. Haec veritas quidem apparet transcendens apud homines, sed non apud angelos; at usque non ita transcendit humanum intellectum quin potest quasi per transennam videri ab illis qui volunt videre; meum intellectum, qui est rationalis illustratus, non transcendit.