Interaction SB (Hartley) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. IV. Quod ex illo Sole procedat Calor et Lux, at quod Calor ex illo procedens in essentia sua sit amor, et quod Lux inde in essentia sua sit sapientia. Notum est, quod in Verbo, et inde in communi Praedicatorum sermone, Divinus Amor exprimatur per Ignem, ut quod Ignis caelestis impleat corda, et accendat sancta desideria ad colendum Deum; causa est, quia Ignis correspondet amori, et inde significat eum; ex eo est quod Jehovah Deus visus sit ut Ignis in rubo coram Mose, similiter super Monte Sinai coram Filiis Israelis, et quod mandatum sit, quod Ignis perpetuo custodiretur super Altari, et quod quavis vespera accenderentur lucernae Candelabri in Tabernaculo; hoc erat, quia ignis significabat amorem. Quod sit Calor ex illo igne, patet manifeste ex amoris effectibus, quod homo incendatur, incalescat, et inflammetur, sicut amor ejus exaltatur in zelum, aut in excandescantiam irae; Calor sanguinis, seu Calor vitalis hominum, et in genere Animalium, non aliunde est quam ex Amore, qui facit vitam illorum: Ignis infernalis nec aliud est quam Amor oppositus amori Caelesti: inde nunc est, quod Amor Divinus appareat Angelis ut Sol in Mundo illorum, igneus, ut noster Sol, ut supra dictum est, et quod Angeli in calore sint secundum receptionem Amoris a Jehovah Deo per illum Solem. Quod Lux ibi in sua essentia sit Sapientia, inde fluit, sunt enim Amor et Sapientia individui, sicut Esse et Existere, Amor enim per Sapientiam, et secundum illam existit; hoc simile est sicut in Mundo nostro, quod Calor tempore veris, uniat se cum Luce, et producat germinationes et tandem fructificationes: praeterea quisque scit, quod Calor spiritualis sit Amor, et Lux spiritualis sit sapientia; calet enim homo sicut amat, ac intellectus ejus in luce est sicut sapit. Lucem illam spiritualem saepius vidi, excedit lucem naturalem candore et quoque splendore in immensum, est enim sicut ipse candor et ipse splendor in se, apparet ut splendens et fulgurans nix, qualia visa sunt vestimenta Domini cum transformatus est, Marc: ix: 3. Luc: ix: 29: quoniam Lux est Sapientia, ideo Dominus se vocat Lucem, quae illuminat omnem hominem, Joh: i: 9, et alibi, quod sit ipsa Lux, Joh: iii: 19, Cap: viii: 12, Cap: xii: 35, 36, 46, hoc est, quod sit ipsum Divinum Verum, quod est Verbum, ita ipsa Sapientia. Creditur quod Lumen naturale, quod etiam est rationale, sit ex luce nostri Mundi, sed est ex luce Solis Mundi spiritualis, nam visus mentis influit in visum oculi, ita quoque luces, et non vicissim; si vicissim, foret influxus physicus, et non Influxus spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church