White Horse (Whitehead) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. in Propheticis Verbi multoties nominatur Equus, sed hactenus nemini notum fuit, quod Equus intellectum et Eques intelligentem significet, et hoc forsan quia alienum et mirabile apparet, quod per Equum tale in sensu spirituali et inde in Verbo intelligatur; sed usque quod ita sit, ex plurimis locis ibi constare potest, ex quibus velim solum aliqua hic afferre. In Prophetia Israelis de Dane, "Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos Equi, et cadet Eques ejus retrorsum," Genes: xlix: 17, 18; quid hoc Propheticum de una Tribu Israelis significat, nemo intellecturus est, nisi sciat quid significat serpens, tum quid Equus et Eques; quod spirituale sit quod involvitur, nemo non scit; quid itaque singula significant, videatur in Arcanis Caelestibus, n: 6398, 6399, 6400, 6401, ubi explicatur hoc Propheticum. Apud Habakuk, "Deus equitas super Equis tuis, Currus tui salus, calcare fecisti in mari Equos tuos; iii: 8, 15; quod Equi hic, significent spirituale, patet, quia illa dicuntur de Deo; quid alioquin foret, quod Deus equitaret super Equis suis, et quod calcare faceret super mari Equos suos. Apud Sachariam, "In die illo erit super tintinnabulis Equi Sanctitas Jehovae," xiv: 20, similiter. Apud Eundem, "In die illo, dictum Jehovae, percutiam omnem Equum stupore, et Equitem amentia, et super domum Jehudae aperiam oculos meos, et omnem Equum populorum percutiam caecitate," xii: 4, 5; agitur ibi de Ecclesiae vastatione, quae fit quando non amplius alicujus veri intellectus; hoc describitur ita per Equum et Equitem; quid alioquin foret quod omnis Equus percuteretur stupore, et quod Equus populorum percuteretur caecitate, quid hoc ad Ecclesiam. Apud Hiobum, "Oblivisci fecit Deus eum Sapientiam, et non impertitus est ei Intelligentiam, juxta tempus in altum elevavit se, deridet Equum et Equitem illius," xxxix: 17, 18, 19 seq: quod hic per Equum significetur Intellectus, manifeste patet; similiter apud Davidem, ubi dicitur Equitare super verbum veritatis, Psalm: xlv: 5; praeter plurimis aliis in locis. Praeterea quis sciturus est, unde est, quod Elias et Elisaeus dicti fuerint Currus Israelis et Equites ejus; et cur puero Elisaei visus fuerit mons plenus Equis et Curribus igneis, nisi sciatur quid significant Currus et Equites, et quid repraesentaverunt Elias et Elisaeus; nam Elisaeus dixit ad Eliam, "Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," 2 Reg: ii: 11, 12: Et Joas Rex ad Elisaeum, Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," 2 Reg: xiii: 14. Et de puero Elisaei, "Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit et ecce Mons plenus Equis et Curribus igneis circumcirca Elisaeum," 2 Reg: vi: 17. Quod Elias et Elisaeus dicti fuerint Currus Israelis et Equites ejus, est quia uterque repraesentavit Dominum quoad Verbum, et per Currus significatur Doctrina e Verbo, et per Equites intelligentia: quod Elias et Elisaeus repraesentaverint Dominum quoad Verbum, videatur in Arcanis Caelestibus, n: 5247, 7643, 8029, 9327, et quod Currus significent Doctrinam e Verbo, n: 5321, 8215.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church