8. [20.] VIII. QUOD ETIAM AD SIMILEM FORMAM SPECTENT OMNIA MUNDI. Per omnia mundi intelliguntur animantia, tam quae gradiuntur et repunt super terra, quam quae volant in caelis, et quae natant in aquis; et quoque intelliguntur vegetabilia, tam arbores, quam arbusta, flores, plantae et gramina; atmosphaera autem, aquae, et materiae telluris, sunt modo media generationis et productionis illorum. Non aliunde melius quam ex creatione universi et denique telluris et omnium in hac et in illo, videri potest quod Divinus amor qui est ipsa vita, et qui est Dominus, sit in forma formarum omnium usuum, quae forma est Homo. Non enim ex creatione datur aliquid super tellure quod non usui sit: totum regnum minerale plenum est usibus; non in illo est pulvisculus, aut ex pulvisculis gleba, quae non usui sit: totum regnum vegetabile plenum est usibus; non datur arbor, planta, flos, et gramen, quod non usui sit; immo nec quicquam in arbore, in planta, flore, et gramine, quod non sit usui; unumquodvis est sui usus forma: totum regnum animale est quoque plenum usibus; non datur animal a vermiculo ad leonem quod non sit usui, et quoque forma sui usus: similiter illa quae supra tellurem sunt, usque ad solem. Verbo, omne punctum creati ac creatorum est usus, immo est in serie ascendente{1} ab usu in primis ad usum in ultimis, ita ab usu ad usum continue, manifesto indicio (quod) Creator et Formator, qui est Dominus, sit complexus infinitus omnium usuum, in sua essentia amor, et in sua forma Homo, in quo ille complexus est. Quis usquam tam insanae rationis esse potest, qui illa vult expendere, tametsi communi sensu, ut cogitet haec mortui solis esse, et inde mortuae Naturae esse? @1 "ascendente":--sic Photolith.; fortasse legeres descendente.$