Divine Love (Whitehead) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. [35.] XIII. QUOD QUANTUM HOMO EST IN AMORE USUS, TANTUM SIT IN DOMINO, TANTUM AMET IPSUM ET AMET PROXIMUM, ET SIT HOMO. Ex usuum amore docemur quid intelligitur per amare Dominum et amare proximum, tum quid intelligitur per esse in Domino, et esse homo. Per amare Dominum intelligitur facere usus ab Ipso et propter Ipsum. Per amare proximum intelligitur facere usus Ecclesiae, Patriae, societati humanae, et concivi. Per esse in Domino intelligitur esse usus. Et per esse homo intelligitur ex Domino facere usus proximo propter Dominum. [36.] Quod per amare Dominum intelligatur facere usus ex Ipso et propter Ipsum, est quia omnes usus boni quos homo facit sunt ex Domino; usus boni sunt bona, quae quod sint ex Domino notum est; et amare illa est facere, quod enim homo amat hoc facit. Nemo potest aliter amare Dominum; nam usus qui sunt bona sunt ex Domino ac inde sunt Divina, immo Ipse Dominus apud hominem, Haec sunt quae Dominus amare potest; non conjungi amore potest alicui homini nisi per Divina sua, consequenter non potest dare homini ut Ipsum amet; nam homo non potest amare Dominum ex se; Ipse Dominus trahet illum et conjunget illum Sibi; quare amare Dominum ut Personam, et non usus, est amare Ipsum a se, quod non est amare. Ille qui facit usus seu bona a Domino, etiam facit usus et bona propter Ipsum. Haec illustrari possunt per amorem caelestem in quo sunt angeli tertii caeli: illi angeli sunt in amore in Dominum prae angelis in reliquis caelis; illi non sciunt quod amare Dominum aliud sit quam facere bona quae sunt usus, dicentes quod usus sint Dominus apud illos. Per usus intelligunt usus et bona ministerii, administrationis, functionis, tam apud sacerdotes et magistratus quam apud negotiatores et operarios; bona quae non fluunt ex muniis eorum, non vocant usus, sed eleemosymas, beneficia, et gratuita. [37.] Quod per amare proximum intelligatur facere usus Ecclesiae, Patriae, societati, et concivi, est quia illi sunt proximus in lato et in stricto sensu; illi nec aliter possunt amari quam per usus qui sunt officii cujusvis. A sacerdote amatur Ecclesia, Patria, societas, et civis, ita proximus, si ex zelo pro salute auditorum suorum docet et ducit illos; a praefectis et moderatoribus amatur Ecclesia, Patria, societas, et civis, ita proximus, si ex zelo pro communi bono obeunt suas functiones; a judicibus, si ex zelo pro justitia; a negotiatoribus, si ex zelo sinceritatis; ex operariis, si ex rectitudine; a famulis, si ex fidelitate; et sic porro. Cum apud hos et illos est fidelitas, rectitudo, sinceritas, justitia et zelus, est amor usus illius ex Domino, et ex Ipso est illis amor proximi in lato et in stricto sensu; quis enim corde fidelis, rectus, sincerus, justus, non amat Ecclesiam, Patriam, et concivem? [38.] Ex his nunc patet quod amare Dominum sit facere usus a quo, et amare proximum sit facere usus ad quem, et quod propter quem sit propter proximum, usum, et Dominum, et quod sic redeat amor ad Ipsum a quo; omnis enim amor a quo, per amorem ad quem, redit ad amorem a quo, qui reditus facit reciprocum ejus; ac amor continue vadit et redit per facta quae sunt usus, nam amare est facere; si enim amor non fit factum desinit esse amor, factum enim est effectus finis ejus, et est in quo existit. [39.] Quod quantum homo in amore usus est tantum sit in Domino, est quia tantum est in Ecclesia, ac tantum in caelo; et Ecclesia atque caelum sunt a Domino sicut unus homo, cujus formas, quae vocantur organicae superiores et inferiores, tum interiores et exteriores, faciunt omnes qui usus amant, faciendo illos; et ipsi usus componunt illum hominem, quia est homo spiritualis, qui non a personis, sed ex usibus apud illos consistit; sunt usque ibi omnes qui recipiunt amorem usuum a Domino, qui sunt qui faciunt illos propter proximum, propter usus, et propter Dominum; et quia ille homo est Divinum procedens a Domino, ac Divinum procedens est Dominus in Ecclesia et in caelo, sequitur quod illi omnes sint in Domino. [40.] Quod illi sint homo est quia omnis usus, qui aliquo modo communi bono seu publico inservit, est homo, pulcher et perfectus secundum quale usus et simul quale affectionis ejus. Causa est, quia in singulis quae in humano corpore sunt, est ex usu ejus idea universi; spectat enim universum ibi ut suum ex quo, et universum spectat illud in se ut suum per quod. Ex illa idea universi in singulis est quod unusquisque usus ibi sit homo, tam in parvis quam in magnis; aeque formae organicae in parte ut in integro; immo, partium partes, quae sunt interiores, homines sunt prae compositis, quoniam omnis perfectio crescit versus interiora; sunt enim omnes formae organicae in homine compositae ex formis interioribus, et hae ab adhuc interioribus, usque ad intima, per quae datur communicatio cum omni affectione et cogitatione mentis hominis; nam mens hominis in singulis suis exspatiatur in omnia sui corporis; in corporis omnia est excursus ejus, est enim ipsa forma vitae. Nisi ille campus{1} foret menti, foret non mens nec homo. Inde est quod arbitrium et nutus voluntatis hominis momento determinentur, et producant ac determinent actiones; prorsus fit sicut ipsa cogitatio et voluntas esset in illis, et non supra illa. Quod quodvis minimum in homine ex usu ejus sit homo, non ita cadit in naturalem ideam sicut cadit in spiritualem; homo in spirituali idea non est persona sed est usus; spiritualis enim idea est absque idea personae, sicut est absque idea materiae, spatii, et temporis; quare cum unus alterum videt in caelo, videt quidem illum ut hominem, sed cogitat illum ut usum; etiam angelus apparet in facie secundum usum in quo est, et affectio ejus facit vitam faciei. Ex his constare potest quod unusquisque usus bonus sit in forma homo. @1 campus:--videatur A. Ex., n. 889. (Fortasse autem legeris corpus; vid. V.C.R., n. 156.)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church