Nine Questions (Rose) n. 9

Previous Number See English 

9. QUAESTIO NONA. Si nullus fuit homo dictus Noachus, quomodo dicitur in Ezech. xiv. 14, Si hi tres homines, Noachus, Daniel, et Job, etc.? Non multum moror in his (inquit Dominus Hartley), sed fert animus proponere. RESPONDETUR. Quod Noachus nominetur apud Ezech. cap. xiv., est quia nominatus est in Genesi, et inde apud Prophetam significat simile quod apud Mosen, videlicet ut homo cum tribus suis filiis significativus Ecclesiae sequentis; de qua re in ARCANIS COELESTIBUS actum videatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church