7. Quod fides dicatur a Domino apud Evangelistas et in Apocalypsi, erat quia Judaei non crediderunt verum esse, quod Dominus esset Messias a prophetis praedictus; et ubi veritas non creditur, ibi fides dicitur. At usque aliud est fidem habere et credere in Dominum, et aliud fidem habere et credere alicui: de differentia dicetur infra.