64. (ii.) Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, intelliguntur in Verbo per "hircos;" ex Ultimo Judicio, super quos peractum est. Ultimum judicium non super alios factum est, quam qui in externis fuerunt morales, ac in internis non spirituales, aut parum spirituales; illi autem qui tam in externis quam in internis fuerunt mali, longe ante ultimum judicium in infernum conjecti sunt; et illi qui in externis et simul in internis spirituales fuerunt, longe ante ultimum judicium in caelum elevati sunt; nam judicium non factum est super illos qui in caelo erant, nec super illos qui in inferno, sed super illos qui in medio inter caelum et infernum fuerunt, et ibi sibi fecerunt sicut caelos. Quod ultimum judicium super illos et non super alios factum sit, videri potest in opusculo De Ultimo Judicio (n. 59 et 70); et videbitur ulterius in Continuatione de Ultimo Judicio, et ibi super Reformatos; ex quibus tunc illi qui in fide separata a charitate non modo doctrina sed etiam vita fuerunt, in infernum conjecti sunt; ac illi qui in eadem fide solum quoad doctrinam, sed usque in charitate quoad vitam fuerunt, in caelum elevati sunt: ex quibus patuit, quod non alii per "hircos" et per "oves" a Domino (apud Matthaeum, cap. xxv.), ubi loquitur de Ultimo Judicio, intellecti sint.