Doc. of Faith (Potts) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. (IX.) QUOD ILLI QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT, INTELLIGANTUR PER "HIRCOS" APUD DANIELEM ET MATTHAEUM. Quod Per "hircum" apud Danielem (cap. viii.), et per "hircos" apud Matthaeum (cap. xxv.), intelligantur illi qui in fide separata a charitate sunt, constare potest ex eo, quod opponantur "arieti" et "ovibus" ibi; et per "arietem" et per "oves" intelliguntur qui in charitate sunt: Dominus enim in Verbo vocatur Pastor; ecclesia ovile; et homines ecclesiae in genere vocantur grex, et in specie oves: et quia "oves" sunt illi qui in charitate sunt, ideo "hirci" sunt illi qui non in charitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church