57. Nunc quia per "draconem" in Apocalypsi intelliguntur qui in fide separata a charitate sunt, et hoc hactenus ignoratum fuit, et quoque occultum ex non cognitione sensus spiritualis Verbi, ideo dabitur hic Explicatio generalis super illa quae in cap. xii. ibi de Dracone dicuntur.