Doc. of Faith (Potts) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. (VIII.) QUOD ILLI QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT, INTELLIGANTUR PER "DRACONEM" IN APOCALYPSI. Dictum est supra, quod omnis ecclesia successu temporis abeat in duo communia religiosa mala, in unum ex amore imperandi, et in alterum ex fastu propriae intelligentiae; et quod prius religiosum in Verbo intelligatur et describatur per "Babyloniam," et posterius per "Philisthaeam." Nunc quia in Apocalypsi agitur de statu Ecclesiae Christianae, imprimis qualis in fine est, ideo de, binis illis religiosis malis, in genere et in specie ibi agitur. Religiosum quod Per "Babyloniam" intelligitur, describitur in cap. xvii., xviii., xix., quod ibi est "meretrix sedens super bestia coccinea;" ac religiosum quod per "Philisthaeam" intelligitur, describitur in cap. xii., xiii., quod ibi est "draco," tum "bestia ex mari," ac "bestia ex terra ascendens." Quod hoc religiosum per "draconem et ejus binas bestias" intellectum sit, hactenus non sciri potuit: causa est, quia sensus spiritualis Verbi non prius apertus fuit, et inde Apocalypsis non intellecta est; et imprimis quia religiosum de fide separata a charitate in Christiano orbe tantum invaluit, ut nemo id videre posset: omne enim religiosum malum occaecat oculos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church